Abdallāh ibn Nāṣir ibn Ḫalīfa Āl Ṯānī

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Abdallāh ibn Nāṣir ibn Ḫalīfa Āl Ṯānī
Res apud Vicidata repertae:
Abdallāh ibn Nāṣir ibn Ḫalīfa Āl Ṯānī: imago
Nativitas: 1960; Doha
Patria: Quataria

Officium

Officium: Prime Minister of Qatar
Munus: politicus

Consociatio

Factio: no value

Familia

Familia: Al Thani

Memoria

Laurae: Legio Honoris

ʿAbdallāh ibn Nāṣir ibn Ḫalīfa Āl Ṯānī seu litteris Arabicis عبد الله بن ناصر بن خليفة آل ثاني (in urbe Dohar natus) est politicus Quatariae.

E familia regnante Quatariae ortus, abnepos conditoris Mahometi ibn Ṯānī, ʿAbdallāh ibn Nāṣir in Libano eruditus est apud universitatem Arabicam Berytensem ubi iuribus studuit.[1] Dux vigilium secretorum iuxta ministerium rerum internarum Quatariense operam dedit. Ibidem minister vicarius anno 1995 merere coepit, ministro principali rerum internarum ʿAbdallāh ibn Ḫālid, primis ministris ʿAbdallāh ibn Ḫalīfa et Ḥamad ibn Ǧāsim. Iussu cognati Tamīm ibn Ḥamad Āl Ṯānī, qui ad dignitatem emiri nuper accederat, ʿAbdallāh ibn Nāṣir die 26 Iunii 2013 primus minister et minister a rebus internis creatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fontes biographici alumnum esse "Durham Military College, United Kingdom" aiunt, de quo collegio nihil scitur. Anno 1959 natus sit fide Vicipaediae Anglicae

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]