Abbatis Villa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Abbatis Villa
Res apud Vicidata repertae:
Abbatis Villa: insigne
Civitas: Francia
Locus: 50°6′19″N 1°50′7″E
Numerus incolarum: 22 946
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Abbeville

Gestio

Procuratio superior: canton of Abbeville-Sud, canton of Abbeville-Nord, Samara, arrondissement of Abbeville

Geographia

Superficies: 26.42 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Buigny-Saint-Maclou, Yonval, Cambron, Caours, Drucat, Épagne-Épagnette, Grand-Laviers, Mareuil-Caubert, Vauchelles-les-Quesnoy

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Argos, Burgess Hill

Tabula aut despectus

Abbatis Villa: situs

Abbatis Villa[1] (Francogallice Abbeville) est urbs et commune Francicum 24'237 incolarum (anno 2012) praefecturae Samara in regione Picardia Ambianos (a die 1 Ianuarii 2016 Septentrione Freto et Picardia). Samara flumen urbem dividit.

Chorographia[recensere | fontem recensere]

Abbatis villa iacet apud Samaram 45 km a Samarobriva ad occasum, etiam 10 km a Samarae ora et Britannico freto.

Annales[recensere | fontem recensere]

Cultura archaeologica Abbevillium e vestigiis iuxta Abbatis villam repertis appellatus est.

Gallia victa, paludes Samarae per situm futurae urbis oriebantur. Prisca silva jacebat per colles in septentrionali litore, usque ad vallem Altiae. Per quam silvam Romani duas vias secaverunt, alteram a Samarobriva ad mare prope vicum Ponches, alteram a bellovacorum finibus ad Gesoriacum. Dagoberto regnante, Benedicti monachi nemoris Leuconae falcibus securibusque silvam purgarunt et aperuerunt. Paulo post proclamavit in vico Centulae aliquis vir nomine Riquier (Reikswehr) divitias suas ecclesiae dare, et ut monachus vitam agere : quare Riquier rex maximam partem silvam tribuit, ut in solitudine vitam ageret. Riquier mortuo condiderunt monachi abbatiam prope Centulas. Anno 1000 domini condidit abbatis villam, a qua civitas postea nata est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aliter Abbavilla, Abbamico Villa. Thomas Urso (1990). Toponomastica Bibliografica. Guida ai nomi dei luoghi di stampa fino al 1799. Florentiae: Leo S. Olschki Editore.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Abbeville spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 50°6′19″N 1°50′7″E • OpenStreetMap • GeoNames • "80001" apud INSEE  • Encyclopædia Britannica

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]