A. A. Milne

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg A. A. Milne
Res apud Vicidata repertae:
A. A. Milne: imago
Nativitas: 18 Ianuarii 1882; Londinium
Obitus: 31 Ianuarii 1956; Hartfield
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Alan Alexander Milne

Officium

Munus: Scriptor, Poëta, mythistoricus, children's writer, scriptor scaenicus, military officer

Familia

Proles: Christopher Robin Milne

Alanus Alexander Milne (vulgo Alan Alexander Milne ; natus die 18 Ianuarii 1882 Londonii, Anglia, mortuus die 31 Ianuarii 1956 in Sussexia Orientali) fuit scriptor Anglicus. Alumnus fuit Collegii Westmonasteriensis, deinde collegii Trinitatis apud Cantabrigienses ubi arti mathematicae studuit.

Duos libros de urso nomine Winnie Ille Pu (Anglice Winnie the Pooh) conscripsit. Primus horum, nomine Winnie-the-Pooh sive Winnie Ille Pu, anno 1926 editus est, alter autem, nomine The House at Pooh Corner sive Domus anguli Puensis anno 1928. Ambo ab interprete Alexandro Lenardo in Latinum conversi sunt. Praeter Winnie illum Pum Milne nonnullos libros adultis destinatos, poemata, complures fabulas composuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ann Thwaite, A.A. Milne: His Life. Londinii: Faber and Faber, 1990. ISBN 0571138888

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alanum Alexandrum Milne spectant.