3rd Rock from the Sun

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne seriei et actores principales

3rd Rock from the Sun (Latine sc. Saxum a Sole tertium, i.e. Tellus) fuit comoedica series televisifica Americana annis 19962001 a canali NBC emissa.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Series enarrat de quattuor extraterrestribus ad Tellurem, ut planetam investigarent, missis. Ut vitam moresque humanas observare possint, illi in speciem humanam se transformaverunt.

Personae principales[recensere | fontem recensere]

  • Richardus Solomon (vulgo:Dick) praeses turmae extraterrestralium est sui studiosus, infantilis, ingeniosus sed, ut alii socii turmae, insciens morum consuetudinisque hominum. In universitate physicae docet et collegae suae Mariae (vulgo: Mary) Albright amore captus est. Partes Richardi a Ioanne Lithgow agitur.
  • Sally Solomon vere est succenturio, sed in Tellure mulieri et sorori Richardi simulare est coacta. Amore inconstante capta est Donaldi (vulgo:Don) Orville vigilis. Partes Sally a Christina Johnston agitur.
  • Harrius Solomon (vulgo:Harry), frater Richardi et Sally, vir stultissimus videtur, cui est quoddam transmissorium in capite. Etsi fatuus et insolitus est, tamen ut a mulieribus interdum adametur, ei contigit. Partes Harrii a French Stewart agitur.
  • Thomas Solomon (vulgo:Tommy) simulat filio Richardi; reapse quidem veterrimus est turmae sociorum. Etsi callidus et sapiens, imperitus tamen est puellarum sermocinandarum; quae quidem ei magnopere placent. Partes Thomae a Iosepho Gordon-Levitt agitur.