Coniuratio 20 Iulii 1944

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de 20 Iulii 1944)
Forum ubi de Stauffenberg, Olbricht et alii insidiatores supplicio affecti sunt.

20 Iulii 1944 in Germania praefecti militum conati sunt Adolfum Hitler necare. Ille tamen levibus vulneribus acceptis impetui in suo praesidio "lupari" (Germanice Wolfsschanze) in Polonia sito superfuit; sed quattuor militum praefecti qui coniurationi non intererant necati sunt.

Insidiator Nicolaus Schenk Comes de Stauffenberg praesidium iam reliquerat ut Berolini cum aliis militum praefectis seditionem in Hitler duceret. Impetu autem irrito atque Adolfo Hitler vivo seditio profligata est antequam incepit. Iam vesperi eiusdem diei Nicolaus de Stauffenberg comprehensus et paullo postea supplicio affectus est.

Alii insidiatores[recensere | fontem recensere]

Inter insidiatores multi homines fuerunt, qui partim detecti et necati, partim autem fine belli servati sunt. Hic legis nomina nonnullorum:

Pelliculae[recensere | fontem recensere]