Eugenius Bolz

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Eugenius Bolz a Nazistis anno 1944 accusatus

Eugenius (Theodisce Eugen) Bolz (natus Sumelocennae (Virtembergia) 15 Decembris 1881, mortuus Berolini 23 Ianuarii 1945) fuit vir publicus Germaniae et sodalis factionis Centri et clarus adversarius Nazismi.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater mercator fuit, et praeter Eugenium et undecim liberos habuit. Fuit propinquus Pauli Augustini Mayer ecclesiae Catholicae. Ipse anno 1900 maturitatem adeptus est et deinde Tubingae, Bonnae, Berolinique iurisprudentiae studebat. Anno 1905 primam, anno 1909 secundam probationem accepit, deinde assessor delatoris publici Stuttgardiae laboravit, brevique tempore et iudex vicarius fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Bolz anno 1920 uxorem duxit neque liberos habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bolz sodalis Centri factus est et studio finito sibi virum publicum fore proposuit. Annis ab 1912 ad 1918 legatus Dietae Imperii Germanici fuit, deinde anno 1919/1920 Consilii Formae Civitatis Constituendae et postremo iterum Dietae Imperii ad annum 1933. Praeterea ab anno 1913 legatus senatus terrae Virtembergiae et anno 1919 etiam consilii Formae Civitatis Reformandae eius terrae erat. Annis ab 1914 ad 1916 etiam ad tempus primo bello orbis terrarum miles interfuit, postremo succenturio promotus est. Anno 1919 Administer Iustitiae Virtembergiae, ab anno 1923 Administer Internarum Rerum et denique ab anno 1928 praeses Virtembergiae erat et ipse administerium internarum rerum administravit. Semper contra Nazistas ut inimicos religionis Christianae nitebatur. Itaque Gulielmus Murr dux Nazistarum Virtembergiae, eum, postquam Nazistae rerum potiti sunt, 11 Martii e magistratu praesidis expulsit. 23 Martii autem legatus Dietae Imperii Nazistis minationibus concessit et pro potestate extraordinaria Adolphi Hitler suffragium tulit. Tamen 19 Iunii 1933 ut hostis regentium aliquamdiu in carcerem iactus est.

Obstantia contra Dictaturam et mors[recensere | fontem recensere]

E carcere 12 Iulii 1933 dimissus Bolz primo inopia magna stipendiis pristini iudicis vitam degebat et, quod in universitate iterum studere ei vetitum est, multa legens in sociologia et oeconomia se ipsum instituit. Ab anno 1935 in societae commerciali laboravit. Anno 1941/1942 ad Carolum Fridericum Goerdeler accessit, qui contra dictaturam clam certavit. Saepe coniuratores etiam in aedibus Bolz conveniebant. Itaque a coniuratoribus 20 Iulii 1944 Administer Imperii Institutionis Publicae propositus est. Coniuratione detecta 12 Augusti 1944 iterum captus et a Tribunali Populari, crudelis iudicis Rolandi Freisler ad mortem damnatus est. Berolini die 23 Ianuarii 1945 supplicio affectus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]