1984 (liber)
Nineteen Eighty-Four (MCMLXXXIV vel "Anno millesimo nongentesimo octogesimo quarto") est liber dystopica(en) a Georgio Orwell scriptus et die 8 Iunii anno 1949 editus. Nomen 1984 Orwell eo invenit quod numeros 4 et 8 in anni numero 1948 mutavit.
Res aguntur anno 1984 in Oceania praeter quam magnam civitatem a Civitatibus Foederatis Americae derivatam duae aliae et persimiles sunt nomine Eurasia ab Unione Sovietica derivata et Eastasia (scilicet "Asia Orientalis") a Sina derivata. Britannia Magna hoc in mundo "Castrum Terrestre I" appellatur et ad Oceaniam pertinet.
Dictator omnipotens Oceaniam subiecit, cuius nomen est "Frater Maior". Frater Maior est vir qui inspicit omnia. Sententia eius est : "Frater Maior te custodit/inspicit (watching, anglice)". Frater Maior et incolae Oceaniae Nova Lingua sive "Novloc" vel Anglice Newspeak loquuntur, quae lingua est arte facta et ab Anglica lingua derivata. Lingua Newspeak efficit ut homines non bene cogitare possint nisi res quae Fratri Maiori placeant.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Dorian Lynskey, "‘He typed in bed in his dressing gown’: how Orwell wrote Nineteen Eighty-Four" in The Guardian (19 Maii 2019)
- Vanessa Thorpe, "George Orwell: how romantic walks with girlfriends inspired Nineteen Eighty-Four" in The Guardian (27 Novembris 2021)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]