'Abd al-Qādir Masāhil

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg 'Abd al-Qādir Masāhil
Res apud Vicidata repertae:
'Abd al-Qādir Masāhil: imago
Nativitas: 11 Iulii 1949; Pomaria
Patria: Algerium

Officium

Officium: administer
Munus: Politicus, Legatus, diurnarius

Consociatio

Factio: National Liberation Front

ʿAbd al-Qādir Masāhil seu litteris Arabicis عبد القادر مساهل (Pomariae in urbe natus die 11 Iulii 1949) est politicus Algerii.

Diurnarius breve temporis spatium fuit. Ab anno 1971 apud ministerium rerum externarum de motibus liberationis operam dedit. Ibidem ab anno 1986 rebus Africanis praefuit. Legatus patriae iuxta Burkina Faso et Nederlandiam, legatus a rebus Africanis iuxta Nationes Unitas, legatus specialis de pace promovenda in regione magnorum lacuum meruit. Deinde in patriam reditus ab anno 2000 usque in 2015 minister delegatus a rebus Africanis et Maghrebinis fuit, inde duos annos minister principalis ab eisdem rebus. Die 25 Maii 2017 minister a rebus externis promotus est, primo ministro ʿAbd al-Maǧīd Tabūn.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

ʿAbd al-Qādir Masāhil Algeriensis (ad sinistram) et Redouane Nouicer Tunesiensis anno 2011 picti

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad ʿAbd al-Qādir Masāhil spectant.
  • Vita apud situm primi ministri
  • Vita olim apud situm ministerii rerum externarum edita