Yr Hen Ogledd

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula geographica Yr Hen Ogledd.

Yr Hen Ogledd ([ər ˌheːn ˈɔglɛð]; scilicet Vetus Septentrio) est appellatio Cambrica a scholasticis usurpata, ad partes Angliae septentrionalis Scotiaeque meridionalis demonstrandas, ut erant inter annum 500 invasionesque a Viccingis factas circa annum 800.

Appellatio ex poësi heroica bardorum, qui ad Cambricos huius aetatis reges delectantos canebant, orta est. Cum hi Cambrici ad partes relative meridionales versarentur, haec poëmata de Gwŷr y Gogledd, scilicet de Hominibus Septentrionalibus, agebantur, et relationes eorum hominibus praeteritis genealogiis sicut Bonedd Gwŷr y Gogledd, scilicet "Genus Hominum Septentrionalium," et Harleian genealogies?, traditae sunt. Nomen "Septentrio" demum "Vetus Septentrio" agnitione temporis praeteriti factum est. Ut plus minus accurata harum regionum historia instruatur, scholastici appellationem Yr Hen Ogledd elegerunt.


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!