Yoshi (species)

E Vicipaedia
Actio vestili yoshi viridis in San Diego Comic-Con anno 2014.

Yoshi (Iaponice ヨッシー, Yosshī), appellatum Yoshisaur in serie televisiva animata Super Mario World, est species intellegens ficticia dinosauri quae in nonnullis ludis electronicis a Nintendo editis apparet. In serie Super Mario socius equitabilis Mario et Ludovico est, et cum suis facultatibus pericula sub vectura levat. Tamquam multae personae Nintendo, yoshi silentum est. Yoshi in pluribus diversis coloribus invenitur, cum viridi ut usitatissimus. Species bella et comoedica est, et varias facultates habet, quas in variis ludis electronicis apparent. Quamquam intellegens, populus nudus est sed calceos gerit. Equitabiles quoque sunt, qui in serie Super Mario saepe videntur. Ephippium fere rubidum semper gerunt.

Species in ludo televisifico Super Mario World, anno 1990 edito et ad Super Nintendo Entertainment System divulgato, primum apparebat. Deinde populus yoshi ut primae personae in Super Mario World 2: Yoshi's Island, Yoshi's Story, Yoshi Touch & Go, Yoshi's Island DS, et Yoshi's Woolly World erat. Yoshi praeclarissimus est simpliciter vocatus Yoshi.

Nomen speciei interiectionem Iaponicam "yoshi!" derivatum est, quod significat "optime". Yoshi nomen Iaponicum etiam est.

Biologia[recensere | fontem recensere]

Aspectus[recensere | fontem recensere]

Yoshi dinosaurus intellegens anthropomorphicus est. Lingua longa habet quae obiecta a distantia brevi contingere potest, ubi praeda aut fructum semper ut totum gluttitur. Nasus magnus habet qui cum aspectu species bella facit. Secundum nucham structura fusca fere pilus est. Yoshi in pluribus diversis coloribus invenitur ubi viridis usitatissimus est. Tamen album est ab genis ad parte capitali inferiori secundum stomachum et porro ad latus inferius caudae. Manus humanae similes cum quattuor digitis habet.

Ova yoshi alba cum circulis coloratis sunt, et partes coloratae semper isdem color ut eius yoshi habent.

Habitatio[recensere | fontem recensere]

Yoshi cum Insula Yoshi associatissima sunt, sed in aliis locationibus quoque habitant, ut in insulis Insula Terrae Lavae et Insula Delphinosa, et in locationibus in continente ut Regnum Funginum et eius vicinus Regnum Fabare.

Facultates[recensere | fontem recensere]

Praeter facultates usitatissime visas, facultates sunt quae in variis ludis electronicis variant. Yoshi potest e.g. cum sua lingua longa hostem edendum velut fructum contingere et ut totum semper gluttit, praedam in ore ut in ovo captatam excacare, talia ova ad hostem iacere, alia ova libere creata ad hostem iactare, sub tempore brevi sub saltu librare, etc. Quodque yoshi coloratum etiam varias facultates habet. Facultatem obtinere potest per obiectum aut in ore id habere aut gluttire.


Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.