Latinitas nondum censa

Warhammer Fantasy Roleplay

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Warhammer

Warhammer Fantasy Roleplay (breviter WHFRP seu WFRP) est ludus quo lusores suscipiunt partes personarum in mundo Warhammer Fantasy. Quisque lusor unam personam dirigit. Magister ludi mundum fictum dirigit, dictans id quod in illo mundo accidit, et lusores dictant id quod personae suae agunt. Regulae creatae sunt ad ludum regendum, sed licet Magistris regulas ignorare regereque ludum alio modo consilioque. Finis ludi vincere non est; immo, lusores quaerunt se oblectare tantum ludo ludendo: usualiter nemo eorum vincit.

Sunt nunc editiones ludi tres, et dum prima et secunda fuerunt persimiles, tertia est maxime disimilis. In primis editionibus, omnes res determinatae sunt a tesseris cum lateribus 10, sed in tertia necesse est tesseras cum lateribus 10, 12, 8 et 6 iaculare.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]