Voltinismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cacyreus marshalli est papilio multivoltinus.

Voltinismus est nomen in biologia adhibitum ad denotandum numerum generationum cuiusdam organismi per annum. Nomen utilissimum usui est in sericultura, ubi varietates Bombycis mori inter se voltinismo variantur.

Sunt quattuor genera voltinismi:

  • Univoltinismus ad organismos quibus est una generatio per annum (e.g., Calliptamus italicus) spectat.
  • Bivoltinismus ad organismos quibus sunt binae generationes per annum (e.g., Eupoecilia ambiguella) spectat.
  • Multivoltinismus (vel polyvoltinismus) ad organismos quibus plus quam binae generationes per annum (e.g., Acherontia atropos) spectat.
  • Semivoltinismus ad organismos quibus tempus generationis est plus quam unus annus (e.g., Ephemeroptera generis Ephemera).

Evolutio[recensere | fontem recensere]

Numerus generationum per annum in plurimis speciebus a genis regitur,[1] quae se circumiecti respondentes evolverunt. Multae species phytophagae quae ex temporum quadripartitis dependent sunt univoltinae; hae species diapausam subire possunt.[2]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Aguado Martín, O. L. 2007. Las mariposas diurnas de Castilla y León (Lepidópteros ropalóceros) Especies, biología, distribución y conservación. Vol. 2. Valdoleti: Junta de Castilla y León. ISBN 9788497184748.
  • Aulagnier, S., et ál. 2009. Mamíferos de Europa, Norte de África y Oriente Medio. Bellaterra: Lynx Edicions. ISBN 9788496553521.
  • Kowalski, K. 1981. Mamíferos: Manual de Teriología. Matriti: H. Blume Ediciones. ISBN 8472142299.
  • Nieto Nafría, J. M., et M. P. Mier Durante. 1985. Tratado de Entomología. Barcinone: Omega, S.A. ISBN 8428207488.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!