Vesuvii eruptio (Wright)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Vesuvii eruptio (Turner)

"Vesuvius a Pausilypo visus" ab Iosepho Wright Derbiensi picta (Centrum Artium Britannicarum Yalense)
"Vesuvii eruptio a Porticis visa" ab Iosepho Wright Derbiensi picta (Bibliotheca Huntington)

"Vesuvii eruptionem" multoties pinxit Iosephus Wright Derbiensis, qui peregrinationem Italiae annis 1773-1775 fecerat. Una tabula, "Vesuvius a Porticis visa" seu vulgo Vesuvius from Portici nuncupata, apud Bibliothecam Huntington in urbe San Marino Californiae servatur. Altera titulo "Vesuvii eruptio cum despectu insularum Sinus Neapolitani" seu vulgo Vesuvius in Eruption, with a View over the Islands in the Bay of Naples in Pinacotheca Tate Londinii reperitur. Tertia, "Vesuvius a Pausilypo visus" seu vulgo Vesuvius from Posillipo appellata, apud Centrum Artium Britannicarum Yalense ostentatur. Quartam, eodem fere titulo nuncupatam, privatus quidam possidet.

Adumbratio polychromatica talis despectús anno 1774 confecta in Museo et Pinacotheca Derbiensi videtur.

Aliae versiones[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]