Valerianus II

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Antoninianus Valeriani II
Antoninianus Valeriani II :
DIVO CAES VALERIANO
CONSECRATIO

Publius Licinius Cornelius Egnatius Valerianus Caesar (natus circa annum 240, mortuus anno 257 exeunte (vel anno 258 initio) filius Gallieni imperatoris Romani et nepos Valeriani imperatoris fuit. Fratres eius Saloninus et Marinianus erant.

Anno 255 (vel 256) Caesar et Princeps Iuventutis factus est, Ingenuus dux militum Pannoniae eum rebus militaribus erudiebat. Sed anno 258 castris in Illyrico sitis mortuus est, causa incognita. Post mortem consecratus est, ut divus Valerianus.