Usor:Ignotvs/Chanadinus Comes

E Vicipaedia
Regnum Achti et Regnum Hungariae. Territorium Achti pertinebat flumina Danubium, Morosium Ticiamque et tangebat Imperium Byzantium.

Chanadinus, [1] [2] Csanád, [3] Cenad, vel Sunad erat primus comes Comitati Chanadiensis Regno Hungario in primis decadibus XI saecli.[4]

Chanadinus superavit et occisit Achtum––quoque nominatur Ohtum vel Ajtony––qui regnaverat in regione quam nunc Banat apellatur. Comitatus ac Diocesis Chanadiensis, et urbis Morisenae, dehinc Cenad, nomina de ipso creata sunt.

Vita[recensere | fontem recensere]

Auctor absconsus Gestae Ungarorum scripsae in saeclo XIII––quem auctorem Hungarici Anonymum nuncupant––narrat Chanadinum nepotem regis Stephani Hungariensis (1000-1038) fuisse, et patrem eius Dobucam nominem habuisse. Secundum Legendam Maiorem Sancti Gerardi, compositam de variis scripturis in saeclo XIII-XIV, Chanadinus erat "miles valde honoratus" in servicio domini Achti. Idem miles "ceteros dignitate precellebat." Haec verba non solum attestantur dignitas Chanadini sed etiam denotant ordo intricatus societatis Achti. Mox dominus suus ipsum interficere, quia Chanadinum ab aliis accusatus est, voluit. Hac coniuratione casa, miles cucurrit ad regem Sanctum Stephanum ubi Chanadinum baptizatus est ac datus ius ducendi exercitum regis. Hic error Achti omen infelix erat atque exitium Regni sui properavit.

Proelium[recensere | fontem recensere]

Accidit ut Achtum, qui habebat residentiam apud urbe Morisena iuxta fluminem Morosium, usurparet "sibi potestatem super sales regis descendentes in Morosio." Achtum inveniri erat inimicum regis propterea quod potentia sua atque more adverso contra Sanctum Stephanum. Rex Hungariae, qui nepotem suum, Gyulam, antea exercitu superaverat, coepi certissime preparare subiugandum Achtum et Hungariam conmittendam.


Basileios II, imperator Graecorum et socius Achti, in AD 1025 saeculi dura coelesti gaudio mutavit, ita Achtum factus est sine auxilio. Hungarici preparati sunt bello, et Chanadinum designaverunt ad ducendum exercitum dicens: "quis apcior inveniri potest Chanadino." In 1028 exercitus Regis vici super exercitum Achti per secundam pugnam cum auxilio coelesti Sancti Georgii. Martyr voluit iurare militem validissimum Christi in somnio. Apparuit in forma leonis ad pedes et ait militi maesto: "Homo, quid dormis! Surge velociter, cane tuba, egredere in proelium et superabis tuum inimicum!" Milites intellexerunt ut signo Georgii vincent, et "laudaverunt Deum dicentes, Kyrie Eleison! Christe Eleison," et egressi sunt in pugnam. Mox exercitus Hungaricus vicit et Achtum mortuus est in pugna.


Legenda Lingua Excisa[recensere | fontem recensere]

Hac pugna pugnata, Chanadinus statui exigere monumentum aere perennius, et excidit linguam Achti ut hanc apportaret regi. Enim Gyula cum dolo apportavit caput Achti volens se presentare victor. Ad rege Sancto Stephano, cum Gyula mendacium suum narraret, Chanadinus inquit: "si caput rezi attulit, cur etiam linguam non apportavit?" Proinde Gyula "propter mendacium de curia domini regis ejectus est." Haec fabula belli notissima est.


Consecutiones[recensere | fontem recensere]

Praedictus rex uxorem castramque Achti cum omnibus appendiciis Chanadino dedit. Ipse comes comitatus factus est et provinciam deinde de seipso appellabant. Rex Stephanus statuit novam diocesem Sancto Gerardo episcopo.

  1. Curta, Florin. Transylvania around A.D. 1000 
  2. Engel, Pál. The Realm of St Stephen: A History of Medieval Hungary, 895-1526 
  3. Curta, Florin. Southeastern Europe in the Middle Ages, 500-1250 
  4. Kristó, Gyula (General Editor). Korai magyar történeti lexikon (9-14. század)