Usor:Coemgenus5833/Tonsus Romanus

E Vicipaedia

Haec in pagina est versio in progressu Tonsus Romanus macra addiuntur. Emendationes amabo!


Tonsus Rōmānus significat modōs tonsurae, sīve capillōs gerendī, quae fuērunt in aetate Rōmānōrum.


Capillī Muliebres in tempore Imperiī Rōmānī


Per tempus Imperiī, Rōmānus muliebrīs tonsus valdē implicātus erat, āc eō magis implicātus fiēbat, quō latius Imperium crescēbat. Imperium Rōmānum, quod rēgnum inter gentēs habēbat, gāzās barbarās importābat, quae concorporābantur in tonsū Romanō. At dīvitibus feminīs sōlīs gerĕre tonsum implicātum licēbat. Hārum rērum saepe indiciā in effigiebus reperīmus.


Romanī putavērunt capillōs valdē eroticōs esse, quā de causā feminae operam dăre solēbant fingendīs capillīs. Ab alterā parte, eādem dē causā, capillī etiam cum pudīcitiā implicābantur, ergo feminae gerēbant vēlāmina ut cupiditātem virōrum arcerent.


Forma capillārum speciōsa erat. Iuvenālis scripsit capillōs feminārum valdē praecelsōs esse:


          Tanta est quaerendī cūra decoris. Tot premit ordinibus, tot adhūc conpāgibus altum aedificat caput. 


Hī tonsus fiēbant contexendō et cripandō, quod fiēbat calamistrō, nempe cylindrō metallicō calefactō. Pauperēs acibus ligneīs in crinibus, dīvites autem acibus aureīs, eburneīs, crystallinīs et argenteīs ūtēbántur. Acus imaginibus deorum et globulis ornābantur. Margarītae, smaragdī, et aurum tonsibus addēbantur, quod etiam ostendit Imperiī Rōmāni commercium, quia margarītae, smaragdī, et aurum nōn in Italiā inveniuntur.

Colorāre capillōs in pretiō erat inter feminās. Fūcī fiēbant materiā naturalī, e.g. fūcus niger fiēbat hirūdibus: 

Capillum denigrant sanguisūgae, quae in vinō nigrō diēbus XXXX computuĕre, ruber autem ex cinere buxeō et adipe animalī. Hīc ruber fūcus erat ē Galliā oriundus


Discutit et ungulae asinī vel equi cinīs ex oleō vel aquā inlitus et urinā calefactā et bovis ungulae cinīs ex aquā, fimum quōque ferens ex acetō, item sebum caprinum cum calce aut fimum ex acetō dēcoctum testēsque vulpinis. Prodest et sāpō, Galliārum hōc inventum rutilandīs capillīs.


Fūcus flāvus fiēbat crocō. Ovidius etiam de fūcīs scripsit.