Universitas Duacensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Universitas Duacensis sive frequentius nuncupata Academia Duacensis, (Francogallice: Université de Douai) est vetus universitas studiorum abolita anno 1795 Duaci in Francogallia sita.

Brevis conspectus historicus[recensere | fontem recensere]

Vetus Universitas studiorom Duacensis condita est paulo postquam comitatus Flandriae factus est pars Imperii tunc temporis sub dicione Hispanorum.

Confirmata est bullâ papali anno 1559 data et ianuas suas prima vice aperuit studentibus anno 1562.

Ab initio quinque Facultates habuit.

Anno 1688, Ludovico XIV victore, denuo sub dicionem Francogallorum commissa est.

Numerabantur octo collegia, duodeviginti Refugia abbatiarum, viginti duo seminaria, quae omnia pro sua virili parte sive artibus, theologiae, ambobus iuribus, medicinae dicabantur.

Fama Universitatis Duacensis rapide crevit et ad se valuit attrahere multos optimos professores nec non studentes natione Francogallos, Belgas, Anglos, Scotos, Hibernos.

Anno 1744, Academia Duacensis, quae docebat tunc 1705 alumnos, secundum locum inter universitates tenebat in regno.

Vetus descriptio topographica cum nominibus variorum collegiorum Academiae Duacensis[recensere | fontem recensere]

Amplissimae urbis et florentissimae universitatis duacensis in Belgica topographica descriptio[1] :

  • schola publica universitatis
  • collegium regium
  • collegium ordinis praedicatorum
  • collegium aquicinctinum
  • collegium anglorum
  • collegium vedastinum
  • collegium mottanum
  • seminarium henninianum
  • seminarium provinciale episcoporum
  • seminarium S. Andreae
  • seminarium moulartianum.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Amplissimae urbis et florentissimae universitatis duacensis in Belgica topographica descriptio, M. Le Bourgeois, 1627

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitas Insulensis spectant.