Jump to content

This Too Shall Pass (carmen)

E Vicipaedia

Formula:Infobox Single

"This Too Shall Pass" ('Hoc quoque desinet') est carmen rock alternum a grege OK Go confectum et in albo musico Of the Blue Colour of the Sky (De Caeruleo Caeli Colore) prolatum. Eius pellicula musica ingenti machina Rube Goldberg utitur, ut eodem tempore quae carmen effectum haberet exstructa.

Pelliculae musicae

[recensere | fontem recensere]

Sunt duae carminis pelliculae musicae. Pellicula praecipua, pelliculae eiusdem gregis pro carmine "Here It Goes Again" similis, sequentiam unius ictus (Anglice: one-shot sequence) quattuor minuta durantem ostendit, qua carmen eodem tempore quae actiones machinae Rube Goldberg canitur; quae machina ex permultis rebus fortuitis in receptaculo mercium duobus tabulatis exstructum est.[1] Carmine machinaque continuantibus, musici iuxta partes machinamenti cantantes videntur, donec ei tandem a sclopetis pigmenti feriuntur. Partes machinae ex tempore musico moventur. Aliquando, pocula vitri brevem melodiae portionem modo harpae vitri iterant. Pars machinae pelliculam carminis "Here It Goes Again" in televisorio exhibet antequam alia pars televisorium destruit.[1]

Gregi fuit primum consilium ad pelliculam faciendam: "ingentem machinam qua nos saltaremus" desiderabat—notio quam grex diu consideraverat.[1][2] Auxilium hominum sollertium apud coetum "Mindshare LA," societate Syyn Labs hospite. Fere quinquaginta quinque ad sexaginta sex homines de Syyn Labs et MIT Media Lab gregem ad machinamentum exstruendum adiuvabant.[3] Receptaculum mercium ubi pellicula facta est in Echo Park Californiae stat, a Syyn Labs mense Novembri 2009 obtentum.[1] Exstructio plus quam mensem et dimidium requisiit, per Ianuarium et Februarium anni 2010; sodales gregis exstructioni ultimos duas hebdomades interfuerunt. Machina confecta, pellicula cum uno Steadicam per duos dies, 11 et 12 Februarii, facta est. Syyn Labs triginta operarios conduxit ut ei machinam post omnem ictum deficientem iterum statuerent—ratio quae plus una hora consumpsit.[1]

Permultae machinae partes apte ordinandae fuerunt ut tempus carminis aequarent. Cursus globulorum et aliae proprietates pulvis detritusque purgandae fuerunt ut res volventes non retardarentur.[1] Scalptus globulorum cursus ligneus non multo post initium pelliculae visus ut ei essent motiones temporis musici aedificatus est, sed angulum clivi humilis requirebat, quod saepe faciebat ut globuli ex cursibus salirent. De hac machina, Adam Sadowsky, praeses societatis Syyn Labs, ait: "Vere fuit labor amoris."[1]

Ante primam pelliculae monstrationem apud YouTube (die 2 Martii 2010), gregi OK Go erant impedimenta quae attinebant ad divulgationem gregis pellicularum apud Interrete. Grex autem iura ad extremum obtinuit ut ei pelliculam huius carminis per embedding ante eius primam perfunctionem divulgarent.[3]

Ante pelliculam publicam divulgatam, grex aliam unius ictus pelliculam fecerat, a Brian L. Perkins moderatam, quae carminis ostendit perfunctionem cum instrumentis musicis a grege Go OK sodalibusque Incedentis Universitatis Nostrae Dominae Gregis (Laster 2010). In agro aperto, nonnulli gregis incedentis musici ex locis celatis inter herbas surgunt ut cum OK Go canantes incedant.[4]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 Dylan F. Tweney, How OK Go’s Amazing Rube Goldberg Machine Was Built, Wired, 2 Martii 2010, inventum 4 Martii 2010.
  2. James Montgomery, "OK Go Take You Behind Eye-Popping 'This Too Shall Pass' Video," MTV, 3 Martii 2010, inventum 4 Martii 2010.
  3. 3.0 3.1 Matt Murphy, OK Go Slap a Tetherball for "This Too Shall Pass": Behind the Clip, Rolling Stone, 2 Martii 2010, inventum 4 Martii 2010.
  4. Ned Campbell, Ok Go's 'viral' tendencies stymied by EMI, The Fredonia Leader, 3 Martii 2010, inventum 4 Martii 2010.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Laster, Jill. 2010. "Notre Dame's Band Marches Into an Alt-Rock Video." Chronicle of Higher Education, 7 Februarii.