The Daleks

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
002 – The Daleks
Doctor Who episodium
Actores
Alii
Fabricatio
Scriptor Terry Nation
Director Christophorus Barry (episodii 1,2,4,5)
Ricardus Martin (episodii 3,6,7)
Script editor Davidus Whitaker
Fabricator Verity Lambert
Mervyn Pinfield (fabricator adiuvans)
Administrator(es) fabricandi Nullus
Siglum fabricandi B
Series Tempus 1
Longinquitas 7 partes, quaeque 25 minuti
Die emissum 21 Dec 1963–1 Feb 1964
Chronologia
← Prius Sequens →
An Unearthly Child The Edge of Destruction

"The Daleks" (Anglice; Latine possumus "Genus Dalek" dicere), notum quoque nomine "The Mutants" ("Mutati") et "The Dead Planet" ("Planeta Mortua"), est episodium in serie Britannica televisifica mythistoriae rerum futurarum Doctor Who quod in septem partibus singulis hebdomadibus ab die 21 Decembris 1963 ad diem 1 Februarii 1964 primum emissum est. Hoc episodium est primum in quo inimicus maximus Doctoris, genus Dalek, apparat.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

In hoc episodium duas lineas argumenti traduntur, illam esse defectionem circuitus navigandi navis TARDIS, hanc esse exitium opinatum generis Dalek. Navis TARDIS non nautas ad Terram remittit, sed ad silvam densam petrificatam appellit, et necesse est Doctori locum suum stellis legendis determinare. Doctor urget omnem explorare urbem ex futura quae ultra silvam viderunt, sed Ioannes Chesterton et Barbara Wright non sunt persuasi. Ut comites sic agere faciat, Doctor affirmat conexus fluidos navis TARDIS hydrargyro esse exhaustus (dolus qui postea agnoscit) , quae res facit nautas urbem advenire ut plurem hydrargyri quaerent.

In urbe, Barbara fit a comitatibus seiuncta et creatura invisa cum bracchio metallico eam minatur — quae res est primum tempus quod Dalek videtur. Paulo post, omnes nautae a Dalek excipiuntur. Denique Susanna emittitur ut medicamentos antiradiationis ex TARDIS reciperet, ubi generi secundo Thal ocurrit, qui adversus generem Dalek bellat. Susanna de pacis condicionibus inter duos genera agere conatur, et quamquam pacem esse functum videtur, denique Dalek foedus frangunt, in Thal inter permutationem opinate pacificam cibi conicientes.

Inter perturbationem Doctor comitatesque cum Thal effugunt et translationem Thal historiae planetae discunt. Discunt quoque Thal esse imbelles. Ut Thal ex Dalek salverent, nautae generi Thal persuadent incursionem bellumque esse magni momenti, et generem Thal ad occidionem generis Dalek prosperam perducunt. Ad extremum, ab omnibus creditur generem Dalek interire.

Continuitas[recensere | fontem recensere]

  • Conexús fluidi hydrargyro pleni apud cartibulum gubernandi navis TARDIS in episodiis sequentis ut "The Wheel in Space" quod a scriptore episodii "The Daleks" Davido Whitaker scriptum est iterum videntur.
  • In hoc episodio medicamenta antiradiationis necesse ad vivendum in superfacie planetae Skaro esse videntur — quae res in episodio "Destiny of the Daleks" ubi Doctor ad planetam redit iteratur.
  • Genus Thal in episodiis "Planet of the Daleks" et "Genesis of the Daleks" iterum videtur. In episodio "Destiny of the Daleks", genus Thal planetam Skaro reliquisse videtur.

Genus Dalek[recensere | fontem recensere]

  • Hoc episodium est primum episodium quo genus Dalek apparat. Olim scriptor Terry Nation affirmavit quod encyclopaediam cum volumine quo inscriptio erat Dal - Lek videns nomen creavit. Postea autem agnovit quod res tantummodo erat diurnariis fabula bona, et vero nomen tantummodo finxit.[1]
  • Quamquam multae partes fabulae generi Dalek in hoc episodio fundatae sunt, nonnulla elementa prima temperi mutata sunt. Notabilissimis ex his est natura belli cum genere Thal et transformatio in genus Dalek. In hoc episodio, genus Dalek directe ob bellum mutavit, et nomen generi priori est Dal. In episodio seriori, "Genesis of the Daleks", mutatio a dolis physici Davros accelerata (sed non directe initiata) est, nomen generi priori est Kaled, et mutatio finis belli cum Thal significat.
  • In hoc episodio, genus Dalek electricitati staticae ex pavimentis urbis ad movendum confidit. Cum Dalek deinde in episodio "The Dalek Invasion of Earth" apparat, modum sine illo impedimento invenerat — patinis paulis ad transmissionem vis recipiendum utitur, et postea tigilli circum medium corporis ad vis ingerendum, quamquam electricitate statica affinitas interdum in episodiis serioribus relata est, ut in episodio "The Power of the Daleks", et argumentum episodii "Death to the Daleks" explanationem requisivit quod ad movendum telekinesei nunc utitur.
  • Hoc episodium affirmat quod genus Dalek radiationem ad vivendum requirat — ob quam rem planetam Skaro esse pleniorem radiationis facere conatur; episodii seriorum, etiam episodium sequentum, se movere sine radiatione circumiectorum monstrant.
  • Dictum famosum generis Dalek — "EX-TER-MI-NATE!" (Latine "EX-TER-MI-NA!" dicere possumus) — primum in parte quattuor cum Doctor comitatesque cellulá scansoriá refugierunt auditur. Illum Dalek illum iubet: "Conatus illos capere non fac, exterminandi sunt, intellegisne, exterminandi."

Fabricatio[recensere | fontem recensere]

Singula episodia parte digesta
Pars Die emissum Longinquitas Spectatores
(milliones)
Tabulae
"The Dead Planet" 21 Decembris 1963 (1963-12-21) 24:22 6.9 16mm t/r
"The Survivors" 28 Decembris 1963 (1963-12-28) 24:27 6.4 16mm t/r
"The Escape" 4 Ianuarii 1964 (1964-01-04) 25:10 8.9 16mm t/r
"The Ambush" 11 Ianuarii 1964 (1964-01-11) 24:37 9.9 16mm t/r
"The Expedition" 18 Ianuarii 1964 (1964-01-18) 24:31 9.9 16mm t/r
"The Ordeal" 25 Ianuarii 1964 (1964-01-25) 26:14 10.4 16mm t/r
"The Rescue" 1 Februarii 1964 (1964-02-01) 22:24 10.4 16mm t/r
[2][3][4]

Praefabricatio[recensere | fontem recensere]

  • Editor scripti Davidus Whitaker episodium in sex partibus ex auctore comoediae Terry Nation delegavit ob laborem suum in serie mythistoriae rerum futurarum Out of This World. Die 31 Iulii illud sub titulo "The Mutants" rite delegatum est, et consilium fuit ut episodium quartum sequentem episodium "Marco Polo" emittere.[5]
  • Machinator primum ad episodium assignatus fuit Ridley Scott, qui postea fuit director pellicularum famosus. Ob autem rem horarii sui, a Raimundo Cusick repositus est, qui laborem creaturarum Dalek machinandarum datus est.[6]

Tituli alteri[recensere | fontem recensere]

  • Inter fabricationem fabula titulos operandorum varios ut "The Survivors" (Superstites) et "Beyond the Sun" (Ultra Solem) data est, et denique titulus fuit "The Mutants".[7] Qui titulus in documentibus BBC plurimis plusquam decem annos apparavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Howe, Walker, p 27
  2. Shaun Lyon et al. (2007-03-31). "The Daleks". Outpost Gallifrey 
  3. "The Daleks". Doctor Who Reference Guide 
  4. Sullivan, Shannon (2006-07-24). "The Daleks". A Brief History of Time Travel 
  5. "A Brief History of Time (Travel): The Daleks" 
  6. Howe, David J.; Mark Stammers, Stephen James Walker (1994). The Handbook: The First Doctor - The William Hartnell Years 1963-1966. Virgin Books. pp. 61. ISBN 0-426-20430-1  
  7. Howe, Walker, p 28