Sulaimān al-Tājir

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sulaimān al-Tājir, qui medio saeculo IX floruit, ex urbe Sīrāf in Irania oriundus, mercator, in Sinis navigavit ad emporium Quancheum anno circiter 851. Inde ad Basram et Bagdatum reditus est, librumque Arabice conscripsit de eo itinere, titulo ʿAḫbār al-Ṣīn wa'l-Hind ("Nova Sericae et Indiae").

Ille primus occidentalium de infusione theae, videlicet foliorum Camelliae sinensis, nuntiavit:

Inter mercaturas Sericae profusas, rex Sinensis vectigalia imponit in salem atque in herbam quandam siccatam quae ex aqua calida sorbetur. Haec herba ubique in urbibus reditu maximo venditatur. Appellatur sāḫ; foliis prodigalior est quam medicago et paulo odoratior, sed gustu amara. Aqua ebullitur et in folia funditur: potio sic confecta contra omnes invaletudines efficit.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Textus a Vicipaediano redditus e versione Francogallica Gabrielis Ferrand, Voyage du marchand arabe Sulaymân en Inde et en Chine (Lutetiae: Bossard, 1922) p. 58. Anglice reperis s.v. "Tea" in H. Yule, A. C. Burnell, Hobson-Jobson. 2a ed. (Londinii: Murray, 1903) archive.org dsal.uchicago.edu. Arabice reperis hic

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!