Suffleta Salisburgensia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Suffleta Salisburgensia

Suffleta Salisburgensia (Theodisce: Salzburger Nockerln) cibus suavis proprius Salisburgi sunt. Calida mensa secunda ministrantur.

Suffleta Salisburgensia parantur, cum luteum ovi saccharatum percutitur donec crema clara oritur. Ei cremae albumen ovi ad rigorem percussum et paulum farinae vel amyli leniter admiscetur. De massa spirabili sic generata magnae glaebae formantur et in furno coquuntur. Ante ministrationem suffleta saccharo pulvereo consperguntur.