Staminodium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Penstemon grinellii caeleste hirsutum staminodium ostendit.

In scientia plantarum, staminodium est stamen reductum vel reliquum vel abortivum, quod pollinins grana non facit. Staminodia saepe minuscula sunt et staminibus persimilia, interiori floris in verticillo occurrentia, nonnulla vero satis longa usque ad partem externam corollae.

Staminodia multa ad productionem nectaris mutata sunt, sicut et in "scopa maleficarum" generis Hamamelis.

Staminodia ad species distinguendas persimiles utuntur, e.g in orchidea generis Paphiopedili, atque apud penstemones.

In floribus Cannarum, petala valde reducta sunt et staminodia petala perfecta aemulantur.