Roman numeral 10000 CC DD.svg

Sinus Codanus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sinus Codanus est sinus maris.

Sinus Codanus

Pomponius Mela nuntiat in libro suo "De situ orbis," anno circiter 44: "Super Albim, Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis refertus est. Hac re mare, quod gremio litorum accipitur, nusquam late patet, nec usquam mari simile; verum aquis passim interfluentibus ac saepe transgressis, vagum atque diffusum facie amnium spargitur: qua litora attingit, ripis contentum insularum non longe distantibus, et ubique paene tantumdem, it angustum et par freto; curvansque se subinde, longo supercilio inflexum est. In eo sunt Cimbri et Teutoni; ultra, ultimi Germaniae Hermiones."

Quid est Sinus Codanus in geographia hodierna? Sunt qui putent Sinum Codanum "Kattegat" esse, quod ex similitudine litterarum "COD" et "KAT" coniciunt. Alii Sinum Codanum Mare Balticum esse arbitrantur, ex quo sequeretur Melam non ad loci situs fidem narravisse. Sed contra in aliis locibus describendis Mela bene et recte scribebat. Quid Mela re vera nuntiat?

  • Sinum Codanum super Albim esse: Id est de regione septentrionali Germaniae loquitur, qua in regione sunt et Kattegat et Skagerrak et Lynicum et Mare Balticum.
  • Verbum fit de mari, quod gremio litorum accipitur. Ergo conici potest aquam plus minusve salinam esse.
  • Nusquam late patet: Ergo et Mare Balticum et Kattegat Skagerakque sunt omittenda, nam quicque eorum mare latum est, ut litus de litore videre non possis. Lynicus solus nusquam late patet.
  • Nec usquam mari simile: Solus Lynicus huic descriptioni respondet, cum Mare Balticum Kattegat Skageraque magna ex parte mari similia sunt.
  • Verum aquis passim interfluentibus ac saepe transgressis: Quid fit in Lynico.
  • Qua litora attingit, ripis contentum insularum non longe distantibus: Insulae Limfjordi sunt bene visibiles ab ambobus litoribus.
  • Et ubique paene tantumdem, it angustum et par freto: id est optima descriptio Lynici.
  • Curvansque se subinde: etiam haec descriptio Lynico convenit insulis relictis.
  • Longo supercilio inflexum est: ut Lynicus.
  • In eo sunt Cimbri et Teutoni: verum est, Cimbri et Teutoni apud Lynicum sedebant.

Sic Lynicus est optima interpretatio Sinu Codano.