Simpson

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.

Simpson est vicus et parochia civilis in Milton Keynes, Anglia[1]. Erat quondam vicus Buckinghamiensis comitatus qui inclusus erat in urbe nova anno 1967. Situs est ad australe urbis mediae, paulo ad septentrionale Magiovinii iuxta Walton.

Deest altera parochia nominis huius in Regno Unito; est tamen viculus Simpson nomine in parochia Nolton Rocheque Gwalliae.

Nomen vici est verbum linguae Anglicae veteris "fundum Sigewini" significans. Scriptus est "Siwinestone" in Libro Wintoniae anno 1086[2].

In saeculo undevicesimo medio vicus sic Jacobo Josepho Sheahan descriptus est[3]: "specie vicus infelicissimus e multis in comitatu miserrimis", ob adventum scriptoris ad vicum hieme impeditum vado 200 metris lato et tribus pedibus alto. Hoc vadum in annis 1860 refectum est, cum via pedibus tribus semisque Carolo Warren, domino Domus Simpson, elevata esset.

Terra Fraxini (anglice Ashland) notissima erat propter Stadium primum Miltonkeynesiense, cynidromum. Exstiterat ab annis MCMLX sed anno MMVI solo aequatum est ut habitationes novae aedificiantur. Cynidromus movendus erat ad Elfield Park prope Pelvem Nationalem, quod nondum factum est.

Terra Fraxini Occidentalis, regio exigua, pars insulae Denbigh ratione, abscissa via A Quinque latissima, maiori parte inaedificata erat anno MMXI.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Parishes in Milton Keynes - Milton Keynes Council.
  2. Parishes : Simpson – Victoria History of the Counties of England, A History of the County of Buckingham: Volume 4 (1927), pp. 458-462. Date accessed: 30 January 2012.
  3. Sheahan, James Joseph, History and Topography of Buckinghamshire, anno MDCCCLXII editus