Septem Nobiles Familiae Bruxellenses

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Septem Nobiles Familiae Bruxellenses sive Septem Curiae Bruxellenses, erant septem familiae quarum nepotes classem patriciam urbis Bruxellarum constituebant et quibus privilegia in gubernatione civitatis tribuebantur usque ad finem veteris regiminis.

Insignia heraldica septem curiarum Bruxellensium, 1698.

Hae septem familiae prima vice anno 1306 nominantur in chirographo Iohannis II ducis Brabantiae.

Eorum nomina erant:

  • Leo sive Sleeus
  • Hospes sive Sweerts
  • Serhuyghs
  • Steenweeghs
  • Coudenbergh
  • Serroelofs
  • Roodenbeke

Omnes magistratus urbis ex eis eligebantur.

Rota cum insignibus Septem Nobilium Familiarum Bruxellensium, e libro Puteani, Bruxella Septenaria, 1656.

Temporibus nostris socii Septem Nobilium Familiarum Bruxellensium societatem in urbe formant.

Unusquisque sodalis Septem Nobilium Familiarum Bruxellensium post nomen siglam PB (Patricius Bruxellensis) sive NPB (Nobilis Patricius Bruxellensis) secundum morem inscribere potest.


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gaius Licoppe, Historia urbis Bruxellarum, in "Vox Latina". Ibi hic auctor loquitur de "lineagiis".

Nexus externi[recensere | fontem recensere]