Sei Shonagon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sei Shōnagon; imago saeculi XVII
Sei Shōnagon; imago saeculi XIX

Sei Shōnagon (Iaponice 清少納言; nata anno circiter 966; mortua 1017) fuit scriptrix Iaponica et Sadako imperatrici aulica. Nomen verum dominae Sei Shōnagon nescimus: Sei enim est nomen gentilicium, shōnagon officium seu patris seu alii parentis. Sei Shōnagon ob meditationes nota est quae sub titulo Makura no sōshi ("liber pulvinaris") post mortem divulgatae sunt.

Nomen verum dominae Sei Shōnagon nescimus: Sei enim est nomen gentilicium, shōnagon officium seu patris seu alii parentis. Filia fuit edruciti et poëtae Kiyohara no Motosuke; annum agens sextum decimum Tachibana Norimitsu nupsit filiumque unum peperit; postea eam Fujiwara Muneyo in matrimonium duxit filiamque genuit; sed annum agens 27, munere apud aulam imperialem nuper suscepto, vidua iam erat. Imperatrix anno 1000 parturiens mortua est. Sei Shōnagon ante annum 1010 librum pulvinarem confecerat.

Opera[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]