Sabinillus (consul 266)

E Vicipaedia

Sabinillus (nescimus, quo anno natus mortuusve sit) senator Romanus tertio saeculo fuit. De eius cursu honorum nihil novimus, sed constat eum discipulum Plotini[1] philosophi et amicum Gallieni imperatoris fuisse, qui anno 266 collega eius consul ordinarius fuit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Porphyrius, Vita Plotini
  2. John Bray, Gallienus, Adelaide 1995, p. 174


Antecessores:
Publius Licinius Valerianus (frater Gallieni) II et Egnatius Lucillus
Consul
266
cum
Imp. Caesare Publio Licinio Valeriano Gallieno Augusto VII
Successores:
Paternus et Archesilaus