Rhazes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Rhazes (-ae vel -is), seu Rasis, (vulgo Abu Bakr Mohammad Ibn Zakariya al-Razi محمد زکریای رازی) natus est, secundum Albirunium, anno Hegirae 251 (AD 865) Rhagis in Irania, mortuus autem Rhagis A.H. 313 (AD 925). Al-Razi Arabice significat "Rhagensem."

Rhazes cum philosophiam suam numquam firme statuerit habetur esse philosophus liberalis et validissimus temporis sui. Rationalista purus erat, rationis confidentissiimus, omni praeiudicatione carens, et audacissimus in notionum expressione. In hominem, in progressum, in "Deum Sapientem," sed nullam religionem omnino credebat.

Ei attribuitur, inter alia, repertio acidi sulphurici, refinatio et usus medicus alcoholis.