Res Novae Tunesicae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Res Novae Tunesicae

Ad forum gubernationis manifestant
Locus Flag of Tunisia.svg Tunesia
Indicia characteristica Manifestationes, operistitia, seditiones
Numerus mortuorum 100+[1]
Numerus sauciorum 94[2]
Manifestatio quam collegium opificum egit, cuius nomen Francogallicum est Union Générale Tunisienne du Travail seu "Laboris Unio Generalis Tunesiana" et sigla Francogallica sunt UGTT.

Res Novae Tunesicae, vel Res Novae Iasminaceae dictae, sunt continua manifestationum viariarum series quae per Tunesiam post Decembrem 2010 aguntur. Hae manifestationes coeperunt cum Mohamedus Bouazizi, mercator holitorius, se ipsum die 17 Decembris 2010 cremaret[3] (et 4 Ianuarii 2011 mortuus est). Haec recusatio magnas evocavit manifestationes per totam civitatem. Die 14 Ianuarii 2011, praeses Zine El Abidine Ben Ali, qui Tunesiam viginti tres annos rexerat, rem publicam reliquit, ad Arabiam Saudianam fugens, ubi die 15 Ianuarii se munere publico rite abdicavit.[4][5] Hae manifestationes in Tunesia actiones similes per mundum Arabicum, praecipue in Aegypto, Iemenia et Syria, excitabant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tunisia calms as government rejects old guard Associated Press, 19 Ianuarii 2011.
  2. "Gov't: More than 78 deaths in Tunisian unrest" .
  3. Tunisia suicide protester Mohammed Bouazizi dies, BBC, January 5, 2011.
  4. Wyre Davies (2010-12-15). "BBC News – Tunisia: President Zine al-Abidine Ben Ali forced out". Bbc.co.uk 
  5. "Uprising in Tunisia: People Power topples Ben Ali regime". Indybay. 2011-01-16