Raimundus Marti

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Raimundus Martí[1] fuit saeculo decimo tertio theologus et frater Dominicanus e gente Catalaunica natus. Notus est pro pugnaci suo opere Pugio Fidei (circa annum 1280). Anno 1250 fuit unus ex octo fratribus, qui linguis orientalibus studere iussi sunt, ut apud Iudaeos et Musulmanos activitatem missionalem perficerent. In Hispania missionarii munere functus est et brevi tempore etiam Tunete.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ramon Marti, Raimondo Martí, Raymundo Martini, Raymond Martin, Raymund Martin, Raymond Martini, Raymundus Martini.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!