Pride and Prejudice (series televisifica anni 1995)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pride and Prejudice (Superbia et odium) est drama televisificum Britannicum anni 1995, ab Andrea Davies ex mythistoria eiusdem nominis anno 1813 ab Ioanna Austen scripta aptatum. Guenevara Ehle et Colinus Firth primas partes Elisabetham Bennet et Fitzwilliam Darcy egerunt. Series, a Susanna Birtwistle producta et a Simone Langton recta, fuit productio BBC, A&E quoque pecuniam conferente. Progamma a canale BBC One a die 24 Septembris ad diem 29 Octobris 1995 in partibus quinquaginta quinque minutorum emissum est, et in America a canale A&E tribus noctibus consecutivis in partibus duplicibus a die 14 Ianuarii 1996.

Argumentum in Anglia ineunte saeculo XIX evenit, fabulam narrans quinque filiarum innuptarum (Susannae Harker, Guenevarae Ehle, Luciae Briers, Polly Maberly, Iuliae Sawalha) coniugum Bennet (Beniamini Whitrow et Alison Steadman), postquam vir caelebs et dives Bingley (Crispinus Bonham-Carter) et suus amicus etiam divitior Darcy in vicinitatem migraverunt. Cum maxima natu filia statim Bingley placet, Darcy aegre se ad societatem loci accommodat et saepe cum secunda natu Elisabetha contendit. Diarium The New York Times seriem appellavit "misturam facetam fabularum amoris et dolorum socialium, ingeniose in ambitionibus somniorumque nobilitatis minoris involutam.[1]

A criticis laudata et a populo amata, series Pride and Prejudice pluribus premiis honorata est, in quo numero fuerunt premium BAFTA optimae actrice Guenevarae Ehle datum, et praemium Emmy pro optimam in miniserie vestitus fabricationem. Partes Darcy Colinum Firth in celebritatem sustulerunt, et scaena in quo in indusio humido apparuit "unum ex momentis in rebus gestis televisionis Britannicae quae numquam oblivione delebuntur" recognita est.[2] Series scriptricem Helenam Fielding movit ad mythistorias Bridget Jones scribendas, et in pelliculis ab eis aptatis Colinus Firth partes amantis Marcum Darcy egit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannes O'Connor, "Television review: An England Where Heart and Purse Are Romantically United", The New York Times (13 Ianuarii 1996).
  2. Fiachra Gibbons, "Universally acknowledged hunk vetoed nude scene", The Guardian (2 Iunii 2003).