Polaritas embryogenesis

E Vicipaedia
Oocytus polis notatis. Tabula Anglice notata.

Poli animalis et vegetalis in biologia incrementali sunt bina hemisphaeria intra blastulam, ubi embryo dividitur. Polus animalis ex parvis cellulis constat, quae rapide dividuntur, contra polum vegetalem infra. Polus animalis se in embryonem posteriorem commutare aliquando putatur, tres primarias laminas germinales formans et in gastrulatione communicans. Polus vegetalis vicissim magnas cellulas vitellinas continet, quae tardissime dividuntur, contra polum animalem supra. Polus vegetalis se in membranas extraembryonicas commutare aliquando putatur, quae embryonem crescentem protegunt et alunt, sicut placenta in mammalibus et chorion in avibus. Axis inter polos animalem et vegetalem ante fertilizationem fit.[1]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gilbert 2000.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gilbert, S. F. 2000. Early Amphibian Development. In Developmental Biology. Ed. 6a. Sunderland Massachusettae: Sinauer Associates. Textus.