Poëtaster

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Poëtaster (Jonson)

Poëtaster est qui poëmata vel carmina male componit. Verbum Latinum Desiderius Erasmus primus invenit in epistula anno 1521 scripta.[1] Postea Anglice a scriptore scaenico Beniamino Jonson adhibitum est in fabula Cynthia's Revels anno 1600 docta,[2] moxque ut titulus fabulae satyricae Poëtaster ab eodem auctore anno 1601 doctae. Cuius fabulae protagonista est poëtaster Romanus "Crispinus"; ibi autem re vera Jonson scriptorem sibi aemulum Ioannem Marston illudit. [3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Erasmus, Epistulae 25 March 1521 (secundum Oxford English Dictionary s.v. "Poetaster").
  2. Jonson, Cynthia's Revels actus 2 scaena 4.
  3. Ben Jonson edd. C. H. Herford, P. et E. Simpson, vol. 9 (Oxoniae, 1950) p. 533.