Perfectus Yasay

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Perfectus Yasay
Res apud Vicidata repertae:
Perfectus Yasay: imago
Perfectus Yasay: imago
Nativitas: 27 Ianuarii 1947; Kidapawan
Obitus: 12 Iunii 2020; San Juan
Patria: Philippinae

Perfectus Yasay, Anglice plenius Perfecto Rivas Yasay, Jr. (in urbe Kidapawan insulae Mindanao natus die 27 Ianuarii 1947; mortuus die 12 Iunii 2020) fuit iuris consultus et politicus Philippinarum. A praeside futuro Roderico Duterte propositus est die 31 Maii 2016 ad munus secretarii rerum externarum patriae ad interim, eodem munere post menses duodecim Alano Cayetano, candidato officii praesidis vicarii, reservato. Quod officium die 30 Iunii 2016 suscepit.

Perfectus Yasay alumnus est Universitatis Centralis Philippinarum in urbe Iloilo, ubi scientiae politicae studuit, Universitatis Philippinarum ubi iurisprudentiae, Athenaei Manilensis ubi rebus commercialibus. Officium praesidis vicarii anno 2010 petivit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Secretarii rerum externarum Philippinenses