Nicki Minaj

E Vicipaedia
Nicki Minaj apud MTV anno 2018.

Onika Tania Maraj-Petty (nata Onika Tanya Maraj Trinitate in insula Trinitatis et Tabaci[1] die 8 Decembris 1982), se munere Nicki Minaj appellans, est recitatrix rapiana, cantrix, et carminum compositor, quae domicilium Novi Eboraci in urbe Americana habet. Vulgo celeberrima primum facta est postquam tris taeniolas mixtas inter 2007 et 2009 protulit. Pink Friday ('Dies Veneris Roseus'), eius primum album musicum, culmen perscriptionis Billboard 200 in Civitatibus Foederatis attigit; cuius singulus quintus, "Super Bass," locum tertium in perscriptione Billboard Hot 100 in Civitatibus Foederatis attigit, graduque adamantis a Societate Industriae Perscribendi Americae confirmatum est. Pink Friday: Roman Reloaded (2012), eius album proximum, dance-pop exploravit; cuius primus singulus, "Starships" ('Naves Stellares') gradum quintum in orbe terrarum attigit.

Discographia[recensere | fontem recensere]

Alba in studio facta

Filmographia[recensere | fontem recensere]

Maiora itinera[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]