Mons Nabo (Iordania)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Mons Nabo (Hebraice: הַר נְבוֹ, Har Nəvō, Arabice جبل نيبو, Dschabal Nībū) in Iordania situs est. A monte altitudine 808 m vallis Iordanis, Mare Mortuum et magnae Israel partes spectari possunt.

Secundum librum Deuteronomium Nabo est ille mons, a quo Moyse licuit terram promissam ante mortem videre:

1 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nabo in verticem Phasga contra Iericho; ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan 2 et universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iudae usque ad mare occidentale 3 et Nageb et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor. 4 Dixitque Dominus ad eum: “ Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam ”. 5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab, iubente Domino. (Dtn. 34,1-5)

Summo in monte est ecclesia, quae ab anno 393 repetit, sed saepius mutata est. Sedes antiquus episcopalis hodie est sedes titularis Ecclesiae Catholicae nomine "Nevensis".


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Montem Nabo spectant.