Meloneus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Homo petasum meloneum gerit.

Meloneus (-i, m.)[1] seu petasus meloneus[2] est petasus rotundus qui pro Thoma Coke, duce secundo Leicestris Holkham anno 1850 creatus est. Consilium petasi Iacobus et George Lock tabernae Mr. Lock viae Sancti Iacobi.

Origo[recensere | fontem recensere]

Anno 1849, meloneus a fabricatoribus petasorum Londiniensibus Thoma et Gulielmo Bowler excogitatus est ut postulationem a sodalitate Londiniense Lock & Co. explerent. Illa sodalitas a cliente delegata erat petasum prope ad caput convenientem cum apice humili creare ut capita curatorum ferarum suus ramis humilibus dum equitant protegeret. Antea, curatores petasos cylindricos gesti erant, qui facile deiecti laesique sunt. Invicem Lock & Co. ex fratribus Bowler delegavit ut rem persolverent. Quamquam plurae narrationes clientem fuisse Gulielmum Coke filium fratris comitis primi Leicestriae habent, recentiore fuisse Eduardum Coke fratrem minorem comitis secundi Leicestriae creduntur.[3]

Cum Coke Londinio die 17 Decembris 1849 advenit ut petasum suum acciperet, dicitur petasum in solo ponuisse et bis supplosisse ut vires probaret; petasus resistit, et Coke pretium 12 shilling persolvit.[4] Propter consuetudinem sodalitatis Lock & Co., "petasus Coke" nominatus est secundum clientem, sed postea "Bowler" nominatus est secundum fabricatores. Et Latine est petasus meloneus, quia forma est ut melo.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Neues Latein-Lexikon: Lexicon recentis latinitatis von Libraria Editoria Vaticana (Herausgeber), Stefan Feihl (Übersetzer), Carmen Grau (Übersetzer), Heinrich Offen (Übersetzer), p. 248 (s.v. Melone). Edition Lempertz.
  2. Rowling, J. K. Harrius Potter et Camera Secretorum. Latine convertit Petrus Needham. Londinii: Bloomsbury, 2007 [Dec. 2006]. p. 212.
  3. "The history of the Bowler hat at Holkham" (Anglice) (PDF). Coke Estates Ltd. 
  4. Swinnerton, Jo (2005). The History of Britain Companion. Robson. p. 42. ISBN 1861059140 

Vide etiam[recensere | fontem recensere]