Latinitas bona

Maria (comitissa Penbrochiae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Maria, comitissa Penbrochiae, orat (BNF Lat. 4223 B f. 52v).

Maria (nata saeculo XIV ineunte; mortua die 16/17 Martii 1377), filia Guidonis de Castellione uxorisque eius Mariae de Britannia, nupsit Ademaro de Valentia, comiti Penbrochiae, die 13 Ianuarii 1321; maritus anno 1324 mortuus est. Maria comitissa Penbrochiae anno 1347 Aulam Pembrochiae apud Cantabrigienses condidit, hodie Collegium Pembrochiae appellatam. Anno insequenti, Abbatiam in Deneia pro sororibus ordinis Sanctae Clarae iuxta Waterbecham comitatus Cantabrigiensis condidit. Anno 1377 apud Deneiam mortua ibidem sepulta est.

Poëta Samuel Daniel carmen epicum suum de bellis civilibus Anglicis comitissae Mariae Penbrochiae dicavit.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!