Mannus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Mannus (-i, m.) fuit secundum mythologiam proavus Germanorum. De Manno autem nemo refert nisi Tacitus in libro suo, cui titulus est "De origine et situ Germanorum", c. 2,2:

celebrant carminibus antiquis (quod unum apud illos memoriae et annalium genus est ) Tuisconem deum Terra editum et filium Mannum originem gentis conditorisque. Manno tris filios assignant, e quorum nominibus proximi Oceano Ingaevones, medii Herminones, ceteri Istaevones vocentur

Mannus ita est proavus Ingaevonum, Herminonum, Istaevonum. Mannus est a verbo Germanico mann id est Latine homo. (> Palaeogermanice man, man[n], mon[n]), Acc.Sg. *mannun)

Litterae[recensere | fontem recensere]

  • Norbert Wagner: Lateinisch-germanisch Mannus*. Zu Tacitus, Germania c. 2, in: HS 107 (1994), p. 143-146.
  • A. Bammesberger: MANNUM/MANNO bei Tacitus und der Name der m-Rune, in: BNF NF 34 (1999), p. 1-8.