Magna Almeroda

E Vicipaedia

Magna Almeroda (Theodisce: Großalmerode) est oppidum in Hassia septentrionali prope Cassellas urbem situm et civitas foederata regionis Verrae Visnerique.

Oppidum habet circiter quattuor milia incolarum; is numerus etiam pertinet ad vicos, qui de iure partes oppidi existimantur: eae sunt Rommeroda, Trubenhusa, Weissenbachia (Albus Rivus), Epteroda, Uengsteroda, Faulbachia (Sordidus Rivus) atque imprimis Laudenbachia (Sonans Rivus), quae aliis vicis praestat, quia habens circa mille et ducentos incolas maxima oppidi pars apparet.

Magna Almeroda situ amoena est; circumdatur silvis magnis, nonnulli aquae purae rivi fluunt per pagum. Propterea viatores libenter oppidum ac partes oppidi visitant, ut natura intacta fruantur.

Maxime incolae praedicant annum 1800, quo Magnae Almerodae capitali in ecclesia Id. Apr. Gulielmus Grimm confirmationem, illum bene notum ritum Confessionis Evangelicae, accepit.