Latinitas nondum censa

Lyrical Ballads

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pictura Gustavi Doré ad editionem posteriorem carminis The Rime of the Ancient Mariner destinata

Lyrical Ballads ("Cantilenae lyricae") est titulus brevis collectionis carminum a Gulielmo Wordsworth et Samuele Taylor Coleridge scriptorum; quae collectio primum anno 1798 edita est sub titulo Lyrical Ballads with a Few Other Poems, mox anno 1800 in duobus voluminibus recensa (multis carminibus additis) sub titulo Lyrical Ballads with Other Poems. Ex his editionibus incipere dicitur Motus Romanticus in litteris Anglicis.

Omnium horum carminum quinque tantum conscripsit Coleridge, inter quae notissimum admittitur "The Rime of the Ancient Mariner" ("Carmen nautae senis"). Alia Wordsworth confecit, verbis et notionibus interdum ex ephemeridibus sororis Dorotheae extractis (Newlyn, 2001). Editione anni 1800 Wordsworth etiam praefationem oratione soluta instruxit ("Preface to the Lyrical Ballads"); carmina dua editionis anterioris ("Love" Samuelis Coleridge; "The Convict") omisit. Editione tertia, anno 1802 prodita, appendicem subiunxit ("Poetic Diction"); carmen alterum Samuelis Coleridge ("The Dungeon") omisit.

Ordo editionis 1800[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lucy Newlyn, Coleridge, Wordsworth, and the Language of Allusion. Oxonii: Oxford University Press, 2001. ISBN 9780199242597.