Lucius Septimius Severus Aper

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Septimius Severus Aper (natus ignoto anno Leptis Magnae, mortuus verissimile anno 212) fuit consul ordinarius anno 207. Aper erat nepos vel filius consulis anni 153, Publii Septimii Afri, qui erat avunculus Septimii Severi imperatoris[1]. Verssimile est eum hunc Aprum esse, quem Caracalla imperator initio anni 212 necari iussit, ut Historia Augusta[2] et Herodianus[3]referunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anthony R. Birley, Septimius Severus,The African Emperor, Londinii 1988, p. 214
  2. Caracalla III 6-7
  3. IV 6,3


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Antecessores:
Marcus Nummius Umbrius Primus Senecio Albinus et Lucius Fulvius Gavius Numisius Petronius Aemilianus
Consul
207
cum
Lucio Annio Maximo
Successores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Severus Antoninus Augustus III et Publius Septimius Geta Caesar II