Lingua Groenlandica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Groenlandica
IPA: [ kalaaɬisut ]
Taxinomia:
Locutores: 54 000
Sigla: 1 kl, 2 kal, 3 kal
Status publicus
Officialis Groenlandia
Privata
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Kalaallisut (etiam appellata Groenlandica, Viridis Terrae Escimaea vel Groenlandicum Inuktitut) est generis linguarum Escimaeo-Aleutinarum. Locuta in Viridi Terra, cum Canadensibus linguis instar Inuktitut affinissima est. More omnium sui familiae linguarum, ergativa est et multa ducta verba habet, sed pauca coniuncta.

Dialecti[recensere | fontem recensere]

Groenlandica lingua tres maximas dialectos habet: Nordica, Occidentalis et Orientalis; Orientalis dialectus, insignissima numero, appellatur Kalaallisut et circiter 50000 hominum loquuntur. Nordica dialectus, Inuktun, locuta circum urbem Qaanaaq (Thule), conexissima est cum Canadensi lingua Esquima. Contra Canadenses linguas, Kalaallisut scribitur non Inuktitut litteris sed Latinis. Peculiarem litteram, signum kra, solum Kalaallisut habuit donec scribendi emendatio eam substituit pro littera Q.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]