Lingua Curonica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lingua Curonica[1] sive exactius lingua Curonica antiqua est lingua saeculo XVII exstincta, cuius locutores Curones olim Curoniam, paeninsulam hodiernae Lettoniae occidentalis, incoluerunt. Constat Curonicam ad Balticam linguarum Indoeuropaearum familiam pertinere, quamquam, utrum occidentalibus an orientalibus linguis Balticis adscribatur, ambigitur. Qui de hac controversia compromissum facere volunt Curonicum sermonem dicunt origine quidem occidentalem fuisse una cum lingua Borussica sed postea lingua Lituana contactum orientales induisse figuras. Reliquiae linguae Curonicae antiquae rarae sunt, nulla enim scripta supersunt. Quicquid de hoc sermone novimus praecipue nominibus propriis consistit.

Medio aevo Curones propter sedis et loci naturam saepius hostium incursiones sustinebant. A saeculo VII Vicingi identidem naves ad oras Curonum applicabant magis rapinarum quam expugnationum spe adducti. Saeculo XIII fines Curonum ab Ordine Teutonico expugnati sunt. Deinde in dicionem Lituaniae redacti sunt saeculo XV. Exinde lingua Curonica paulatim Lituana et Lettonica linguis resolvi coepta est. Saeculo XVII denique Curonica antiqua exstincta est.

Dubium est, an Lingua Curonica isthmia, dialectus Lettonica, cuius locutores Cursenieci (Lettonice Kursenieki) Isthmum Curlandiae incolunt (aut incoluerunt), originem a Curonica antiqua trahat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Theophili Sigefridi Bayeri Opuscula ad historiam antiquam, chronologiam, geographiam, et rem numariam spectantia, p. 459, edidit Christ. Adolphus Klotzius. Halae, typis et sumptibus Io. Iac. Curt. 1770.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Endzelin, Jānis (1912) Über die Nationalität und Sprache der Kuren. Finnisch-Ugrische Forschungen 12, 59–72.
  • Gimbutas, Marija (2008) Die Balten. Geschichte eines Volkes im Ostseeraum. München: Herbig.
  • Mortensen, Hans & Mortensen, Gertrud (1938) Die Besiedlung des nordöstlichen Ostpreußens bis zum Beginn des 17. Jahrhunderts. Die Wildnis im östlichen Preussen, ihr Zustand um 1400 und ihre frühere Besiedlung. Leipzig: Hirzel.