Usor:MARCVS/Laudes Creaturarum

E Vicipaedia

Conversio Latina Cantici Fratris Solis vel Laudum Creaturarum Sancti Francisci Assisiensis


1 Altissime, omnipotens, bone Domine, tuae sunt laudes, gloria et honor et omnis benedictio (cfr. Apoc 4,9.11).

2 Tibi soli, Altissime, conveniunt, et nullus homo est dignus te nominare.

3 Laudere, mi Domine, cum universa creatura tua (cfr. Tob 8,7), principaliter cum domino fratre sole, qui est dies, et illuminas nos per ipsum.

4 Et ipse est pulcher et irradians magno splendore; de te, altissime, profert significationem.

5 Laudere, mi Domine, propter sororem lunam et stellas (cfr. Ps 148,3), quas in caelo creasti claras et pretiosas et bellas.

6 Laudere, mi Domine, propter fratrem ventum et propter aerem et nubes et serenitatem et omne tempus (cfr. Dan 3,64-65), per quod das tuis creaturis alimentum (cfr. Ps 103, 13-14).

7 Laudere, mi Domine, propter sororem aquam (cfr. Ps 148,4-5), quae est perutilis et humilis et pretiosa et casta.

8 Laudere, mi Domine, propter fratrem ignem (cfr. Dan 3,66), per quem noctem illuminas (cfr. Ps 77,14), et ipse est pulcher et iucundus et robustus et fortis.

9 Laudere, mi Domine, propter sororem nostram matrem terram (cfr. Dan 3,74) quae nos sustentat et gubernat, et producit diversos fructus cum coloratis floribus et herba (cfr. Ps 103, 13-14).

10 Laudere, mi Domine, propter illos, qui dimittunt propter tuum amorem (cfr. Mt 6,12), et sustinent infirmatem et tribulationem.

11 Beati illi, qui ea sustinebunt in pace (cfr. Mt 5,10), quia a te, altissime, coronabuntur.

12 Laudere, mi Domine, propter sororem mortem corporalem, quam nullus homo vivens potest evadere.

13 Vae illis, qui morientur in peccatis mortalibus; beati illi, quos reperiet in tuis sanctissimis voluntatibus, quia secunda mors non faciet eis malum (cfr. Apoc 2,11; 20,6).

14 Laudate et benedicite Dominum meum (cfr. Dan 3,85), gratias agite et servite illi magna humilitate.