Iurata

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sedes iuratae in curia Pershing comitatus in Nivata

Iurata, in antiqua Latinitate fortasse consilium, est numerus legalium hominum iuratorum, per quos omnis fere facti probatio fit, et ex quorum veredicto iudex senteniam suam conficit et profert.[1] Plerumque in duodecim hominibus ex populo convocatis consistit, sed numerus secundum civitatem et genus causae variat. Iuratae usuales sunt in civitatibus iuris communis, et minus usuales in civitatibus iuris civilis, ubi maior pars causarum a solo iudice iudicata est. Iurata in linguam classicam etiam iudices conversa est, sed hoc ad ambiguitatem ducere potest, propter munus distinctum iudicis qui sententiam dat.[2]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Definitio nititur in verbis du Cange Glossarii mediae et infimae latinitatis, dominio publico residentis, s.v. "2. Iurata".
  2. Cassell's Latin Dictionary, p. 747: "jury: iudices (-um, plur.)".