Latinitas bona

Iohannes Pearson

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Iohannes Pearson (discretiva)

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
Iohannes Pearson Episcopus Cestrensis

Iohannes Pearson (1612-1686) presbyter Anglicanus, deinde episcopus Cestrensis erat.

Snoring Magnae in comitatu Norfolciensi natus, Etonae rudimenta prima fecit. Apud Cantabrigienses primo Collegii Reginae sodalis, postea Regis Collegii scholaris, deinde socius erat. Presbyter factus, Sarum ecclesiae canonicus, anno 1640 a Custode Magni Sigilli ad Thoringtoniae comitatus Suffolciae beneficium praesentatus est. Bello Civili turmarum pro rege in Angliae occidentali parte militantium capellani vice functus est.

Ecclesiae Scti. Clementis civitatis Lundoniae praedicator hebdomadarius nominatus controversiis cum Catholicis atque Puritanis interfuit. Waltoni Bibliorum Polyglotta editioni favebat. Anno 1659 Iohannis Hales Reliquias Aureas ipsiusque Symboli Expositionem edidit.

Regis Caroli II adventu ab episcopo Lundoniensi ad ecclesiae Scti. Christophori rectoratum praesentatus est. Eodem anno 1660, Cantabrigiae gradu Divinitatis Doctoris conlato, regis capellanus, Eliensis ecclesiae prebendarius, Archidiaconus Suthreiae factus, Cantabrigiae Collegii Iesu Magister electus est. Anno sequenti Cantabrigiae Dominae Margarethae Divinitatis Professor creatus Sabaudiae colloquii pars magna fuit.

Anno 1662 Collegii Trinitatis Cantabrigiae Magister, luctro uno peracto Societatis Regalis Socius, electus est.

Anno 1672 in Cestrensem episcopatum provectus est. Eodem tempore Vindicias Epistolarum Scti. Ignatii, opus post duo saecula a Lightfoot commendatum, edidit. Duobus lustris peractis Annales Cyprianicos una cum Cypriani operibus ab episcopo Oxoniensi Johanne Fell emendatis edidit. Opera posthuma a Henrico Dodwell edita dissertationes de successione temporibus Romanorum episcoporum primorum Annalesque Paulinas continent. Cestriae anno 1686 mortuus in Ecclesia Cathedrali sepultus est.

Praedicatoris dona eximia ab Iohanne Evelyn in Diario s.d. 9 Mart. anni 1673 laudantur. Sermones saeculo et dimidio eius mortem sequenti magnopere legebantur. Apud Motus Oxoniensis instigatores, etiam apud Anglo-Catholicos (v.g. Arthur Michael Ramsey) auctoritatem summam habebant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gunther Thomann, "Pearson, John" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 7 (1994) pp. 124-127