Iecur Placentinum

E Vicipaedia
Iecur Placentinum
Iecur Placentinum stilo pictum

Iecur Placentinum est opus aëneum Etruscum quod iecur ovinum figurat in segmenta divisum et nominibus deorum Etruscorum inscriptum. Die 26 Septembris 1877 repertum est iuxta Gossolengo provinciae Placentiae in Italia. Hodie in museo municipali Placentino ostenditur. Creditur hoc iecur anno circiter 100 a.C.n. factum esse et haruspicibus ad divinationem utile fuisse.

Antiquissima iecinora ad usum haruspicum ita inscripta in Mesopotamia inventa sunt. In antiqua urbe Mari ad nonum decimum saeculum ante Christum referuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]