Hosni Mubarak
Machometus Hosni Mubarak, pleniore Muḥammad Ḥusnī Mubārak ((Arabice, محمد حسني سيد مبارك) ; natus in Musaliha Provinciae al-Minufiyya die 4 Maii 1928) est miles qui ab anno 1981 ad annum 2011 fuit Praeses Aegypti.
Cursus honorum [recensere]
Mubarak legatus militum et praepositus aeroplanorum militarium Aegypti factus est. Anno 1975, Anwar El Sadat tum praeses eum vicarium praesidem Aegypti nominavit. Die 6 Octobris 1981, Sadat a sicariis interfecto, ipse praeses factus est. Dum magistratum tenuisset, semper ex electionibus victor evenit; sed mense Ianuario 2011, multi incolae manifestationibus postulaverunt ut se magistratu abdicaret, quod dictator rem publicam regeret. Die 1 Februarii oratione nuntitavit se electione mensis Septembris candidatum praesidis non iam fore, sed ad hunc diem magistratu functurum esse[1]; nihilominus, die 11 Februarii 2011 se munere abdicavit.
Notae [recensere]
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |