Granum piperis roseum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Grana piperis rosei pro victu parata

Granum piperis rosei[1] (Anglice pink peppercorn), vel simpliciter piper roseum[2] (Francice poivre rose[3]), est condimentum ex siccis fruticis Schini mollis bacis effectis. Ollae piperum roseorum aliquando "baies roses" (ex Francia) designantur; ea non ex Schino terebinthifolii, cui sunt proprietates toxicae, capiuntur. Bacae commercii in Reunione, America Australi, Florida, Madagascaria, Nova Caledonia excoluntur.

Controversia de toxicitate[recensere | fontem recensere]

Anno 1982, Ministerium Ciborum et Medicamentorum Civitatum Foederatarum mercaturam interdixit seminum piperum roseorum in Civitatibus Foederatis.[4] Hoc condimentum probabiliter interdictum est ob confusionem quarum specierum adhibebantur ad faciendum condimentum, S. terebinthifolius vel S. molle. Haec autem interdictio, cum condimentum ex S. molle, non ex S. terebinthifolius extrahi monstratum est, anno 2005 commutari existimatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Etiam baie rose de Bourbon, poivre de Bourbon, poivre de la Réunion, café de Chine, encens, faux poivre, poivre brésilien, poivre d'Amérique, poivre marron, poivre rosé, poivre rouge, poivrier d'Amérique.
  4. "F.D.A. and French disagree on pink peppercorn's effects," New York Times, 31 Martii 1982.


Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!